audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis
Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam
laci de qua praecisi estis
adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae
peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi
eum
consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas
eius et ponet desertum eius quasi delicias et solitudinem eius
quasi hortum Domini gaudium et laetitia invenietur in ea
gratiarum actio et vox laudis
adtendite ad me populus meus et tribus mea me audite quia
lex a me exiet et iudicium meum in lucem populorum requiescet
prope est iustus meus egressus est salvator meus et brachia
mea populos iudicabunt me insulae expectabunt et brachium meum
sustinebunt
levate in caelum oculos vestros et videte sub terra deorsum
quia caeli sicut fumus liquescent et terra sicut vestimentum
adteretur et habitatores eius sicut haec interibunt salus autem
mea in sempiternum erit et iustitia mea non deficiet
audite me qui scitis iustum populus lex mea in corde eorum
nolite timere obprobrium hominum et blasphemias eorum ne
metuatis
sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis et sicut
lanam sic devorabit eos tinea salus autem mea in sempiternum
erit et iustitia mea in generationes generationum
consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini
consurge sicut in diebus antiquis in generationibus saeculorum
numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem
numquid non tu siccasti mare aquam abyssi vehementis qui
posuisti profundum maris viam ut transirent liberati
et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient
in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum
gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus
ego ego ipse consolabor vos quis tu ut timeres ab homine
mortali et a filio hominis qui quasi faenum ita arescet
et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit caelos et
fundavit terram et formidasti iugiter tota die a facie furoris
eius qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est
furor tribulantis
cito veniet gradiens ad aperiendum et non interficiet
usque ad internicionem nec deficiet panis eius
ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et
intumescunt fluctus eius Dominus exercituum nomen meum
posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi
te ut plantes caelos et fundes terram et dicas ad Sion populus
meus es tu
elevare elevare consurge Hierusalem quae bibisti de manu
Domini calicem irae eius usque ad fundum calicis soporis
bibisti et epotasti usque ad feces
non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et
non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos
enutrivit
duo sunt quae occurrerunt tibi quis contristabitur super
te vastitas et contritio et fames et gladius quis consolabitur
te
filii tui proiecti sunt dormierunt in capite omnium viarum
sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione
Dei tui
idcirco audi hoc paupercula et ebria non a vino
haec dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui
pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis
fundum calicis indignationis meae non adicies ut bibas illud
ultra
et ponam illud in manu eorum qui te humiliaverunt et
dixerunt animae tuae incurvare ut transeamus et posuisti ut
terram corpus tuum et quasi viam transeuntibus